previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Igitur Bactrianorum regione Artabazo tradita sarcinas et inpedimenta ibi cum praesidio relinquit, ipse cum expedito agmine loca deserta Sogdianorum intrat [p. 221] nocturno itinere exercitum ducens. [2] Aquarum, ut ante dictum est, penuria prius desperatione quam desiderio bibendi sitim accendit. Per CCCC stadia ne modicus quidem humor existit. [3] Harenas vapor aestivi solis accendit: quae ubi flagrare coeperunt, haud secus quam continenti incendio cuncta torrentur. [4] Caligo deinde inmodico terrae fervore excitata lucem tegit, camporumque non alia quam vasti et profundi aequoris species est. [5] Nocturnum iter tolerabile videbatur, quia rore et matutino frigore corpora levabantur. Ceterum cum ipsa luce aestus oritur, omnemque naturalem absorbet humorem siccitas: [6] ora visceraque penitus uruntur. Itaque primum animi, deinde corpora deficere coeperunt: [7] pigebat et consistere et progredi. Pauci a peritis regionis admoniti praepararant aquam: haec paulisper repressit sitim, deinde crescente aestu rursus desiderium humoris accensum est. Ergo, quidquid vini oleique erat omnibus, ingerebatur, tantaque dulcedo bibendi fuit, ut in posterum sitis non timeretur. [8] Graves deinde avide hausto humore non sustinere arma, non ingredi poterant, et feliciores videbantur, quos aqua defecerat, cum ipsi sine modo infusam vomitu cogerentur egerere. [9] Anxium regem tantis malis circumfusi amici, ut meminisset, orabant, animi sui magnitudinem unicum remedium deficientis exercitus esse: [10] cum ex iis, qui praecesserant ad capiendum locum castris, duo occurrunt utribus aquam gestantes, ut filiis suis, [p. 222] quos in eodem agmine esse et aegre pati sitim non ignorabant, succurrerent. [11] Qui cum in regem incidissent, alter ex his utre resoluto vas, quod simul ferebat, inplet porrigens regi. Ille accipit: percontatus, quibus aquam portaret, filiis ferre cognoscit. [12] Tunc poculo pleno, sicut oblatum est, reddito : ‘Nec solus,’ inquit, ‘bibere sustineo nec tam exiguum dividere omnibus possum: vos currite et liberis vestris, quod propter illos attulistis, date.’ [13] Tandem ad flumen Oxum ipse pervenit prima fere vespera. Sed exercitus magna pars non potuerat consequi: in edito monte ignes iubet fieri, ut ii, qui aegre sequebantur, haud procul castris ipsos abesse cognoscerent, [14] cos autem, qui primi agminis erant, mature cibo ac potione firmatos inplere alios utres, alios vasa, is quibuscumque aqua portari posset, аc suis opem ferre. [15] Sed qui intemperantius hauserant, intercluso spiritu extincti sunt, multoque maior horum numerus fuit, [16] quam ullo amiserat proelio. At ille thoracem adhuc indutus nec aut cibo refectus aut potu, qua veniebat excercitus, constitit nec ante ad curandum corpus recessit, quam praeterierat omne agmen, totamque eam noctem cum magno animi motu perpetuis vigilas egit. [17] Nec postero die laetior erat, quia nec navigia habebat nec pons erigi poterat terra circum amnem nuda et materia maxime sterili. Consilium igitur, quod unum necessitas subiecerat, init: utres quam plurimos [p. 223] stramentis refertos dividit. [18] His incubantes transnavere amnem, quique primi transierant, in statione erant, dum traicerent ceteri. Hoc modo sexto demum die in ulteriore ripa totum exercitum exposuit. [19] Iamque ad persequendum Bessum statuerat progredi, cum ea, quae in Sogdianis eveneiant, cognoscit. Spitamenes erat inter omnes amicos praecipuo honore cultus a Besso, sed nullis mentis perfidia mitigari potest: [20] quae tamen iam minus in eo invisa esse poterat, quia nihil ulli nefastum in Bessum, interfectorem regis sui, videbatur. Titulus facinori speciosus praeferebatur, vindicta Darei, sed fortunam, non scelus oderat Bessi. [21] Namque ut Alexandrum numen Oxum superasse cоgnovit, Dataphernem et Catanen, quibus a Besso maxima fides habebatur, in societatem cogitatae rei adsciscit. Illi promptius adnuunt, quam rogabantur, adsumptisque VIII fortissimis iuvenibus talem dolum intendunt. [22] Spitamenes pergit ad Bessum et remotis arbitris conperisse ait se, insidiari ei Dataphernen et Catanen, ut vivum Alexandro traderent, agitantes : a semet occupatos esse et vinctos teneri. [23] Bessus tanto merito, ut credebat, obligatus partim gratias agit, partim avidus expetendi supplicii adduci eos iubet. [24] Illi manibus sua sponte religatis a participibus consilii trahebantur: quos Bessus truci vultu intuens consurgit manibus non temperaturus. Atque illi simulatione omissa circumsistunt eum et frustra repugnantem [p. 224] vinciunt derepto ex capite regni insigni lacerataque veste, [25] quam e spoliis occisi regis induerat. Ille deos sui sceleris ultores adesse confessus adiecit non Dareo iniquos fuisse, quem sic ulciscerentur, sed Alexandro propitios, [26] cuius victoriam semper etiam hostes adiuvissent. Multitudo an vindicatura Bessum fuerit, incertum est, nisi illi, qui vinxerant, iussu Alexandri fecisse ipsos ementiti dubios adhuc animi terruissent. In equum inpositum Alexandro tradituri ducunt. [27] Inter haec rex, quibus matura erat missio, electis nongentis fere bina talenta equiti dedit, pediti terna denarium milia monitosque, ut liberos generarent, remisit domum. Ceteris gratiae actae, quod ad reliqua belli navaturos operam pollicebantur. [28] Dum Bessum persequitur, perventum erat in parvulum oppidum. Branchidae eius incolae erant: Mileto quondam iussu Xerxis, cum e Graecia rediret, transierant et in ea sede constiterant, quia templum, quod Didymeon appellatur, in gratiam Xerxis violaverant. [29] Mores patrii nondum exoleverant, sed iam bilingues erant paulatim a domestico externo sermone degeneres. Magno igitur gaudio regem excipiunt [p. 225] urbem seque dedentes. Ille Milesios, qui apud ipsum militarent, convocari iubet. [30] Vetus odium Milesii gerebant in Branchidarum gentem. Proditis ergo, sive iniuriae sive originis meminisse mallent, liberum de Branchidis permittit arbitrium. [31] Variantibus deinde sententiis se ipsum consideraturum, quid optimum factu esset, ostendit. Postero die occurrentibus Branchidis secum procedere iubet, cumque ad urbem ventum esset, ipse cum expedita manu portam intrat: [32] phalanx moenia oppidi circumire iussa et dato signo diripere urbem, proditorum receptaculum, ipsosque ad unum caedere. [33] Illi inermes passim trucidantur, nec aut commercio linguae aut supplicum velamentis precibusque inhiberi crudelitas potest. Tandem, ut deicerent, fundamenta murorum ab imo moliuntur, ne quod urbis vestigium extaret. [34] Nemora quoque et lucos sacros non caedunt modo, sed etiam extirpant, ut vasta solitudo et sterilis humus exustis etiam radicibus linqueretur. [35] Quae si in ipsos proditionis auctores excogitata essent, iusta ultio esse, non crudelitas videretur: nunc culpam maiorum posteri luere, qui ne viderant quidem Miletum, adeo et Xerxi non potuerant prodere. [36] Inde processit ad Tanain amnem. Quo perductus est Bessus non vinctus modo, sed etiam omni [p. 226] velamento corporis spoliatus. Spitamenes eum tenebat collo inserta catena, tam barbaris quam Macedonibus gratum spectaculum. [37] Tum Spitamenes: ‘Et te,’ inquit, ‘et Dareum, reges meos, ultus interfectorem domini sui adduxi, eo modo captum, cuius ipse fecit exemplum. Aperiat ad hoc spectaculum oculos Dareus! [38] existat ab inferis, qui illo supplicio indignus fuit et hoc solacio dignus est!’ Alexander multum conlaudato Spitamene conversus ad Bessum: ‘Cuius,’ inquit, ‘ferae rabies occupavit animum tuum, cum regem de te optime meritum prius vincire, deinde occidere sustinuisti? [39] Sed huius parricidi i mercedem falso regis nomine persolvisti tibi.’ Ille facinus purgare non ausus regis titulum se usurpare dixit, ut gentem suam tradere ipsi posset: [40] quippe, si cessasset, alium fuisse regnum occupaturum. Et Alexander Oxathren, fratrem Darei, quem inter corporis custodes habebat, propius iussit accedere tradique Bessum ei, ut cruci adfixum mutilatis auribus naribusque sagittis configerent barbari adservarentque corpus, [41] ut ne aves quidem contingerent. Oxathres cetera sibi curae fore pollicetur: aves non ab alio quam a Catane posse prohiberi adicit eximiam eius artem cupiens ostendere: namque adeo certo ictu destinata feriebat, ut aves quoque exciperet. [42] Nunc forsitan sagittarum celebri usu minus admirabilis videri ars haec possit: tum ingens [p. 227] visentibus miraculum magnoque honori Catani fuit. [43] Dona deinde omnibus, qui Bessum adduxerant, data sunt. Ceterum supplicium eius distulit, ut eo loco, in quo Dareum occiderat, ipse necaretur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (11 total)
  • Cross-references to this page (7):
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), BACTRA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), BRANCHIDAE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), OXUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SUSA
    • Smith's Bio, Artaba'zus
    • Smith's Bio, Bessus
    • Smith's Bio, Dataphernes
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: